Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis Sermo XXV.

 

De eadem Dominica

Sermo secundus scilicet de nuptiis praesertim spiritualibus, et est communis pro populi aedificatione

 

Nuptiae factae sunt in Chana Galileae Ioh. II. et in euangelio hodierno.[1] (L)

 

Postquam Ecclesia in praecedentibus egit festa de Christi Iesu pueritia, iam hodie agit, quomodo incepit facere miracula in aetate scilicet XXXI annorum. Et primum miraculum fecit in nuptiis aquam convertendo in vinum, sicut hodiernum dicit euangelium, ut videlicet ostendat, quod ipse est sponsus Sanctae Ecclesiae, qui suae deitati copulavit humanam naturam. Et ex virtute divinae incarnationis processerunt omnia Christi miracula, quibus astrueretur et approbaretur veritas fidei incarnationis divinae. Unde ipsum euangelium hodiernum canit, quod Christus in nuptiis faciens primum miraculum manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius. Sed quoniam in Sacra Scriptura triplex praecipue distinguitur matimonium sive triplices distinguuntur nuptiae, videlicet divinae unionis et spirituales, quae replent caelum, item diabolicae adhaesionis et damnabiles, quae replent infernum, ac mundanae copulationis et indifferentes, quae replent hunc mundum, ideo de his prosequendo tria notemus mysteria:

·       Primum de matrimonio spirituali et salvifico

·       Secundum de matrimonio damnabili et diabolico

·       Tertium de matrimonio carnali et mundano (M)

Circa primum de matrimonio spirituali notandum, quod spirituales nuptiae vel matrimonia sunt in triplici differentia secundum scripturas loquentes de triplici unione. Prima enim unio spiritualis matrimonii facta est inter divinitatem et humanitatem in utero virginis. De qua Mat. XXII. Simile est regnum caelorum homini regi, id est Deo Patri, qui fecit nuptias filio suo, scilicet uniendo humanam naturam divinae in unionem personae, scilicet in Christo.[2] Et secundum euangelium istae nuptiae dicuntur factae in Chana, quod interpretatur zelus, quia ex zelo dilectionis divinae Deus factus est homo. Eph. II. Propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, Deus misit Filium suum in similituinem carnis peccati, quia licet veram carnem assumpsit, tamen peccatum non habuit.[3] Ideo dicitur eius caro similis carni peccati. Item istae nuptiae dicuntur factae tertia die, ut dicit Beda. Quia non in die legis naturae, scilicet a principio mundi usque Moysen, nec in die legis Moysaicae, sed in tempore vel die gratiae. Factum est etiam hoc in Galilea ad litteram, quia Nazareth, ubi Christus incarnatus est ex virgine, est in Galilea, et quia Galilea interpretatur transmigratio, et Deus de caelis transmigravit ad terram Ioh. VI.[4] Exivi a Patre et veni in mundum etc. Sed quid est, quod aqua dicitur per Christum conversa in vinum optimum. Respodetur, quod aqua frigida significat frigiditatem cupiditatis terrenorum, quam sitiebant homines, quae praecipue continentur in sex tamquam hydriis. Prima hydria divitiarum, secunda deliciarum, tertia dominiorum, quarta honorum, quinta prolis vel posteritatum, sexta famae vel nominum. Istae aquae cupiditatis mutatae sunt in vinum fervidi amoris calefacientis corda hominum in dilectione Dei, quia Dei amici facti sumus et eum amare debemus prae omnibus pro tali et tanta caritate. Unde Augustinus De catechizandis rudibus: Quae maior causa incarnationis, quam ut Deus ostenderet suam dilectionem in nobis. Si ergo amare piget, pudeat saltem non reamare! Haec ille. O ergo homo, ama Christum! Denique hoc miraculum factum esse dicitur ad rogatum Mariae, matris Christi, quia prae omnibus sanctis patriarchis et prophetis ipsa Beata Virgo specialius meruit, ut Christus incarnaretur verus Deus, saltem de congruo, ut dicit Bonaventura allegando illud, quod canit Ecclesia. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae virginis Mariae corpus et animam, ut dignum, filii tui habitaculum effici mereretur etc. (N)

Secunda unio sacra spiritualis matrimonii est facta inter Deum et humanam mentem per gratiam Spiritus Sancti habitantem in intimo cordis, ubi anima unitur Deo per gratiam et caritatem. Nam qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo I. Ioh. IV.[5] Hic et II. Cor. XI. Apostolus dicit: Despondi vos uni viro virginem castam id est animam mundam, exhibere Christo, et hoc fit in baptismo, ubi anima per fidem desponsatur a Christo.[6] Osee II. Sponsabo te mihi in fide.[7] Nimirum sicut in desponsatione iurat uterque coniugum alteri fidem servare et subarratio fit anulo, ita in baptismo iurat anima abrenuntiare Sathanae et omnibus pompis eius et omnibus operibus eius, sicut dicit Augustinus de consecratione dist. IV. Prima igitur et Christus iuravit promittendo vitam aeternam in euangelio talibus, et tunc anima subarratur a Christo anulo fidei, sicut dicit sancta Agnes virgo: Anulo suo subarravit me Dominus meus Iesus Christus. Istae nuptiae dicunt fieri tertia die, scilicet verae poenitentiae per quam infunditur Christus animae, hoc est triduo contritionis, confessionis et satisfactionis, in quibus tribus consistit vera poenitentia. Item in Chana, hoc est in amore et zelo iustitiae divinae, ut Deum honoremus per poenitentiam, quem offenderamus per culpam, sicut docet Anselmus, et in Galilea transmigrando de vitiis ad virtutes. Unde Bernardus: quantumlibet te affliges, quantumlibet te castiges, non dabit tibi copiam sui Dominus virtutum, nisi fueris virtutibus adornatus. In his nuptiis aquae lacrimarum pro purificatione animarum sunt positae in sex hydriis, quia compunctio poenitentiae ad purificandum animas sex praecipuis meditationibus infunditur et tenetur tamquam sex hydriis animae. Prima meditatio malorum ex peccatis provenientium, quae sunt multa. Ut enim dicit Chrysostomus: Omnia mala mundi ex peccato provenerunt. Secunda meditatio amissionis gratiae Dei. Augustinus: Scio Deum omni criminoso esse inimicum. Tertia meditatio nostrae mortis et eius obligationis et horae incertae. Mar. XIII. Estote parati, quia qua hora non putatis etc.[8] Quarta meditatio iudicii et sententiae finalis, quia tunc reddetur unicuique secundum opera tua. Mat. XVI. Quinta meditatio poenae infernalis, sexta amissionis gloriae caelestis. Istae aquae meditationum tamquam lacrimosae et a sapore iucundo deficientes convertentur per Christum in vinum gratiae sapidissimae et laetificantis. Iuxta illud Ps. Secundum multitudinem dolorum meorum consolationes tuae laetificaverunt animam meam.[9] Et hoc fit rogatu Mariae praecipue, quia ipsa est mater misericordiae, per quam omnis gratia nobis datur et omnis salus secundum Bernardum. (O)

Tertia unio erit inter Deum et sanctos per beatitudinem, quae erit in caelo. De qua Mat. XXV. dicitur, quod quae paratae erant (scilicet animae), intraverunt cum Eo, scilicet Christo, ad caelestes nuptias.[10] Nam sicut sponsa traducitur in domum sponsi mansura ibi toto tempore vitae, sic anima in caelum, ut maneat regnando cum Christo sine fine temporis. Unde Apo. XIX. Beati, qui ad coenam nuptiarum agni vocati sunt.[11] Istae nuptiae dicuntur fieri tertia die, quia prima dies est gratiae in praesenti vita, secunda perseverantiae in mortis hora, tertia gloriae post mortem. Et in Chana, quia in perpetuo zelo amoris Galileae, id est transmigrationis de mortalitate ad immortalem gloriam, et de exsulatu ad patriam. Pro hoc convivio Christus ponit tamquam sponsus. Primo quod deterius est, hoc est tribulationes, quia ut scribitur II. Timo. III. omnes, qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur in praesenti,[12] sed postea, scilicet in futuro aqua harum tribulationum deficiet et converteretur in gaudium perpetuum tamquam vinum optimae felicitatis Ioh. XVI. Tristitia vestra vertetur in gaudium.[13] Et hoc fit in sex hydriis, quae sunt tres potentiae animae, scilicet intellectus, qui replebitur divina visione, voluntas, quae replebitur divina fruitione et memoria, quae perpetua Deum habebit tentione. Item insuper quarta hydria erit perfecta corporis glorificatio. Quinta omnium sensuum felicitatio. Sexta omnium operum bonorum renumeratio perpetua. Denique haec obtinebit anima per merita Mariae. Per eam enim habeamus in caelum introitum. Unde orat Ecclesia dicens: Maria mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, hora mortis suscipe, scilicet in caelum. O ergo homo, disce Christum animae tuae sponsum fideliter amare in praesenti, ut in caelesti beatitudine habeas cum eo perpetuo regnare! (P)

Circa secundum de matrimonio diabolico et damnabili, quod fit quando anima peccatrix cum diabolo indissolubiliter coniungitur obstinata mente peccato adhaerendo. De hoc angelus dixit Iohanni Apoc. XVII. Veni et ostendam tibi damnationem meretricis magnae, id est concupiscentiae carnis et mundi, in qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius.[14] Haec ibi. Hoc est maledictum matrimonium, quod prohibuit Dominus in figura. Deut. VII. dicens: non inibis cum eis, scilicet daemonibus, foedus, neque sociabis cum eis coniugia, filias illius non accipies filio tuo, id est animo tuo, quia seducet eum, ne sequatur me, sed ut magis serviat diis alienis, id est daemonibus in faciendo peccata, irasceturque furor Domini et delebit te.[15] Haec ibi. Sed heu, quam multi Christiani non curant Dei prohibitionem et indissolubili copula coniunguntur filiabus diaboli, et sic peribunt cum diabolo! Sed quae sunt istae filiae diaboli, quae gignuntur a diabolo in matrimonio cum anima peccatrice fornicante? Respondetur, quod prima est superbia, secunda avaritia, tertia luxuria, quarta ira, quinta gula, sexta invidia, septima acidia. De huiusmodi Ioh. VIII. Vos ex patre diabolo etc.[16]

Primam filiam, scilicet superbiam diabolus sibiipsi elegit ab initio mundi et fornicatus est cum ea, et per eam copulavit sibi diabolus fere omnes mulieres, quoniam ad nihil laborant tantum, quantum ad superbum ornatum, per quem animas innumerabiles perdunt, et sic lucratur diabolus. O Deus meus, quo devenit devotio mulierum, quae pro tempore beati Augustini dicuntur fuisse devotae, iuxta illud, quod canitur: Intercede, scilicet o Maria, pro devoto femineo sexu! Ecce videmus, quod omnis devotio earum versa est in superbiae ornatum.

Secundam filiam, scilicet avaritiam tradidit diabolus in coniugium mundanis hominibus, et ex ea genuit plures filias, scilicet primo simoniam, quam tradidit praelatis ecclesiasticis. Contra quos Petrus ait Act. VIII.: Pecunia tua, scilicet o Simoniace, tecum sit in perditionem, quoniam existimasti donum Dei pecunia possideri.[17] Aliam quoque filiam ex avaritia genuit usuram, quam tradidit civitatensibus et burgensibus, contra quos Augustinus XIV. q. IV.: Quid dicam – dicit –, quod nemo vere poenitet, nisi acceptas usuras restituat et sic damnatur. Tertiam genuit ex eadem, scilicet fraudulentiam et periurium in negotiando. Hanc tradidit mercatoribus et artificibus et sic multos lucratur homines in damnationem. Denique quartam filiam genuit ex eadem, scilicet rapinam et violentiam, quam tradidit in coniugium principibus militibusque et satellitibus ac huiusmodi officialibus. Contra quos Esa. XXXII. Vae, qui praedaris, nonne et ipse praedaberis?[18]

Item tertiam filiam principalem, scilicet luxuriam consuluit diabolus, quem vellet habere in coniugium. Respondit illa, quod nullum singulariter, sed omnes generaliter, et sic omnis caro corrupit viam suam. Similiter iram et invidiam ac detractationem, quae similiter responderunt. Item quintam filiam, scilicet gulam cum ebrietate tradidit ligonizatoribus et laboratoribus communibus. Denique septimam, scilicet acidiam et eius indevotionem tradidit religiosis, ut desipere faciat eorum orationes. Unde eis dicit Dominus Apoc. III. Utinam calidus esses aut frigidus, sed quia tepidus es, incipiam te evomere, et sic patet.[19] (Q)

Sed praeterea quaeritur: qualibus choreis diabolus traducit sponsam suam vel filiam in infernum in nuptiis damnabilibus? Ad hoc respondetur secundum quendam doctorem, quod sicut in chorea duae personae coniungunt manus et post eas alterae binae, et consequenter tertiae ac quartae etc., sic diabolus facit choream in anima peccatoris, sic quod prout Gregorius ait. Viscosa sunt carnis desideria, ex suggestione ei oritur cogitatio, ex cogitatione delectatio, ex delectatione appetitus, ex quo consensus, ex consensu operatio, ex operatione consuetudo, ex consuetudine obstinatio, ex obstinatione peccati defensio, ex peccati defensione desperatio, ex qua aeterna damnatio, ubi vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur. Esa. ult.[20] In huiusmodi nuptiis iuxta praedicta mysteria euangelii nota, quod nec Christus, nec Maria, nec discipuli intersunt, quia longe a peccatoribus salus, ut dicit Ps.[21] Denique ut brevius loquamur ibi aquae tribulationum et miseriarum huius vitae convertentur in vinum non laetitiae, sed gehennalis poenae. De quo vino Deut. XXXII. scribitur: Uva eorum uva fellis, et botrus amarissimus, fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile.[22] Et hoc erit in sex hydriis. Prima dicitur Dei maledictio Ps. Maledicti, qui declinant a mandatis tuis.[23] Secunda est conscientiae remorsio. Hugo: Quae gravior poena, quam remordens conscientia? Tertia est diaboli subiectio. II. Pe. II. A quo quis superatus est eius et servuus est.[24] Quarta aeternae mortis addictio. Rho. VI. Stipendia peccati mors. Quinta felicitatis aeternae exclusio. Esa. XXV. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Sexta gehennae incarceratio, ubi nulla redemptio. De vino et convivio huiusmodi *in fine sermonis* exemplum ponemus. O ergo quam infelices sunt peccatores, qui pro caducis se perdunt!

Circa tertium de matrimonio mundano seu carnali pro informatione simplicium aliquae dicamus, scilicet matrimonii sacramento et eius gratiae bono ac malorum disturbio. (R)

Quaeritur namque, utrum matrimonium sit sacramentum novae legis? Ratio quaestionis est, quia in vetere lege et sic ante novam legem fuit institutum, quomodo ergo dici potest sacramentum novae legis. Sed in contrarium est, quia Apostolus Eph. V. dicit: Sacramentum hoc magnum est in Christo et Ecclesia, ergo etc.[25] Respondetur secundum Richardum super IV. dist. XXVI., quod matrimonium est sacramentum novae legis, non quidem sic, quod in nova lege sit institutum, sed quia ante novam legem non habebat vim conferendi gratiam gratumfacientem, unde licet in veteri lege fuerint institutum, tamen in nova lege non est evacuatum, sed confirmatum et approbatum per Christum, quando voluit interesse nuptiis et sic factum est gratiae causativum. Nam in matrimonio datur gratia gratumfaciens ex divina institutione, dummodo in fide Christi bene contrahitur, quae quidem gratia facit plura bona in homine. Primo quia per eam excusatur actus, scilicet coniugalis, a peccato, qui actus sine matrimonio peccatum esset damnabile. Secundo quia mitigat concupiscentiam, ne extra bona matrimonii feratur. Tertio quia datur ei convenienter et meritorie uti posse uxore sua ad procreationem prolis ita, quod per hoc mereatur vitam aeternam in nova lege per fidem Christi. Exquo ergo in matrimonio confertur gratia gratumfaciens sequitur, quod sit sacramentum novae legis, quia ut Magister in IV. dist. I. diffiniendo sacramentum dicit, quod est invisibilis gratiae visibilis forma. Item, ut idem dicit: Sacramentum est sacrae rei signum, scilicet matrimonium est signum sacrae rei, id est coniunctionis Christi et Ecclesiae. Ergo est sacramentum, ut testatur Apostolus, ubi supra. (S)

Sed cum sit magnum sacramentum tale, quaeritur, unde accidit, quod multi in matrimonio iurgiose vivunt, nec pacificari possunt, et per consequens Christus et Maria non intersunt, quia ut dicit Bernardus et Augustinus: In pace habitat Deus et in discordia non nisi diabolus. Propter quod II. Cor. ult. Pacem habete et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.[26] Heu, quam multi sunt tales, qui edunt panes in iurgio, sicut catta cum catulo. Inter tales dietim fiunt multa vitia. Et aliqui dicunt seipsos excusantes: non est – inquit – culpa mea, sed certe quando alter coniugum est iracundus, alter debet esse patiens et blonde loquens, atque omnes molestias, quas patitur, debet patienter acceptare et Deo offerre pro peccatis suis, et sic mundaretur, quia non punit Deus his in idipsum. Nau. I. Sed ad quaestionem respondetur, quod Deus talia iurgia in matrimonio permittit iusto iudicio propter peccata plurima talium coniugatorum commissa in contrahendo.

Primo quidem propter animi malam intentionem. Nam secundum regulam topicam Boethii VI. Top. Cuius finis, scilicet intentus, malus, ipsum quoque malum, et cuius finis bonus, ipsum quoque bonum. Si ergo intentio contrahendi matrimonium fuerit bona, tunc ipsum matrimonium Deo disponente erit bonum, etsi intentio fuerit mala Deo promittente male succedit. (T)

Sed diceres: Quae est recta intentio, scilicet in contrahendo matrimonium? Respondetur secundum Isidorum et doctores in IV., quod matrimonium instituit Deus triplici causa, quas homo potest bene in contrahendo intendere. Prima causa propter prolem procreandam ad Dei cultum, ut sic numerus electorum in caelo compleatur, et hac de causa fuit institutum in Paradiso. Gen. II. Crescite et multiplicamini![27] Unde Ambrosius XXXII. q. II. „Pudor” dicit, quod principalis causa matrimonii est procreatio prolis.

Secunda est propter solatium et adiutorium. Unde vir infirmus vel laboriosus potest contrahere propter ministerium sibi exhibendum. Nam et inter Ioseph et Mariam fuit matrimonium sine carnali commixtione, quod voluit Deus propter solatium et obsequium praestandum Mariae ac Christo, ut dicit Ambrosius et Magister in IV. dist. XXVI.

Tertia est propter remedium, unde I. Cor. VII. Propter fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque virum etc.[28] Proinde ille, qui habet filium vel fratrem iam adultum et scit eum non continere se a peccato luxuriae, nec tamen permittit ei contrahere matrimonium, peccat, quia dat illi occasionem peccandi. Praedictis ergo causis et intentionibus contrahere bonum est. Sed mala intentione contrahit, quis cum causa libidinis hoc facit. Unde Ambrosius XXXII. q. II., ubi supra dicit: Qui ergo non causa procreandae sobolis, sed explendae libidinis sibiinvicem copulantur, non tamen coniuges, quam fornicarii videntur. Haec ille. Ideo male succedet eis. (U)

Secundo quoque propter clandestinam desponsationem hoc fit, quando contrahunt in occulto sine parentum scitu et consensu et sine testibus vel non in facie Ecclesiae, ut patet extra de clandestina desponsatione. c. Quod nobis et capitulo sequenti: talibus Dei iudicio male succedet. Quia ut Leo I. q. I. Principatus dicit: Difficile est, ut bono peragantur exitu, quae sunt malo incohata principio.

Tertio propter divini timoris abiectionem, ut quando in peccato mortali sunt, nec se praeparant per contritionem et confessionem ad hoc sacramentum suscipiendum digne. Unde angelus dixit Tob. VI. Cum timore Domini accipe virginem et cum ingressus fueris ad eam per tres dies continens esto![29] Qui enim coniugia ita suscipiunt, ut Deum a sua mente excludant, et libidini suae vacent, sicut equus et mulus, semper hos daemonium habet potestatem.

Quarto propter dissimilitudinis conditionem, quia ut dicit Philosophus I. De generatione: Similia se bene compatiuntur, dissimilia minime. Ideo quando quis accipit in matrimonio sibi dissimilem, puta nobilis ignobilem, vel econverso, aut dives pauperem, iuvenis antiquam, raro bene concordant, ut patet.

Quinto propter Ecclesiae vel alicuius impedimenti prohibitionem, scilicet quia aliqui contrahunt contra Ecclesiae iura et impedimenta matrimonii, puta conpaternitatis, consanguinitatis vel affinitatis, quae quidem contrahitur etiam per fornicarium concubitum. XXXII. q. II. „Nec eam” et huiusmodi hominibus male erit in Dei iudicio. (X)

Sexto propter fidei datae alteri illicitam violationem, puta cum quis contrahit per verba de praesenti cum aliqua, et postea fidem frangens aliam accipit, et talis non potest absolvi, nisi redeat ad primam, extra de sponsa duorum c. „Duobus” et capitulo sequenti. Unde legitur exemplum, quod quidam sic contrahens statim prima nocte ambo obsessi fuerunt a daemonibus et ad clamorem vexationis eorum tota civitas concurrebat, sed postea per eremitam nomine Fortunatum liberati, rediit illa ad primum sponsum.

Septimo propter facti voti Deo fractionem, scilicet cum quis vovit castitatem vel religionis ingressum etc., et fracto voto nupserit, tali male succedet Dei iudicio, quia scribitur Prover. XX. Ruina est hominis devorare sanctos et post vota retractare.[30]

Denique ultimo propter iustae rei voluntariam possessionem, sicut quando quis vult accipere uxorem divitem cum rebus iniuste adquisitis, vel econverso cum mulier nubit scienter usurario vel raptori et huiusmodi. Nam tales multa habebunt infortunia, ut citius de divitiis ad paupertatem deveniant, quia regula est communis, quod res male acquisitae male peribunt, et quod rebus male quaesitis non gaudebit tertius heres. Unde et tales non habebunt proles, vel si habebunt, non multum supervivent. Eccl. XL. Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos.[31] Melius est ergo filiam tuam tradere pauperi probo, quam diviti improbo et iniuste ditato. Ps. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas.[32] (Y)

Ad haec ponamus exempla. Refert enim Caesarius in dialogo: Mulier quaedam luxuriosa et sic male nupta una nocte rapta in spiritu ad tribunal iudicis stantis inter sanctos, qui aliquos ad supplicium, alios ad gloriam iudicabat. Ipsa accusante conscia manus tetendit suppliciter rogans iudicem. Ad quam iudex ait: Da mihi fidem, quod de vitiis te emendabis et ego tibi dabo manum pro signo, quod tibi gratiam praestabo. Sicque evigilavit mulier. Cumque vitia consueta iterum faceret, acerrimis infirmitatibus exspiravit, et ecce duobus canibus ante domum sese mordentibus supervenerunt omnes canes villae et intrantes domum linteamen super corpus positum laceraverunt. Sed a rusticis expulsi canes tandem cadavere sepulto ipsi canes unguibus effodientes corpus laceraverunt. (Z)

Sed quid de anima? Meffret refert, quod quidam devotus vidit animam cuiusdam hominis carnalis ad infernum deduci, et princeps daemonum in cathedra tota ignita secum fecit eam sedere, et ecce daemones obtulerunt vas plenum potu amarissimo, foetido et inmundo, et dixit princeps daemonum: Bibe hunc potum, quem bibisti in saeculo, et coactus est bibere. Et duo daemones in eius aures tubis insufflaverunt et statim per oculos, nares et aures ac ceteros meatus exibat flamma ignea. Haec – inquunt – habeas pro cantilenis, in quibus delectabaris. Posuerunt etiam serpentes circa eius collum et bufones in faciem dicentes: Haec propter amplexus meretricios. Daemon dixit: Canta! Ille respondit: Quid cantabo, nisi maledictionem? Maledicta hora, in qua natus sum, maledicta terra, aqua et panis, quibus alitus mihi fuit. Et sic de caelo et de Deo etc. O ergo peccatores, expergiscimini et agite poenitentiam! Rogemus ergo Christum etc.!

 



[1] Ioh 2,1

[2] Mt 22,2

[3] Eph 2,4

[4] cf. Ioh 16,28

[5] 1 Io 4,16

[6] 2 Cor 11,2

[7] Os 2,20

[8] cf. Mt 24,44; Lc 12,40; Mc 13, 33–35

[9] Ps 93,19

[10] Mt 25,10

[11] Apc 19,9

[12] 2 Tim 3,12

[13] Ioh 16,20

[14] Apc 17,1–2

[15] cf. Dt 7,2–4

[16] Ioh 8,44

[17] Act 8,20

[18] Is 33,1

[19] Apc 3,15–16

[20] Is 66,24

[21] Ps 118,155

[22] Dt 32,32

[23] Ps 118,21

[24] 2 Pt 2,19

[25] Eph 5,32

[26] 2 Cor 13,11

[27] cf. Gn 1,22; Gn 1,28

[28] 1 Cor 6,2

[29] cf. Tb 6,22

[30] Pro 20,25

[31] Sir 40,15

[32] Ps 36,16